Romans 2

etc. Hoc communiter de gentibus et Judaeis. Judaeus judicabat gentilem, propter priorem statum: gentilis Judaeum: uterque homo, non spiritus. Si Judaeus judicat gentilem de idololatria, et ipsi idololatrae. Si gentilis Judaeum de legis praevaricatione, et ipse praevaricator naturalis legis. Quia tu ipse testis es damnationis tuae, dum alium judicas: quare hoc? quia eadem agis. In quo ostendit se esse quod non est, id est justum. Inanem excusationem gentium et Judaeorum sua auctoritate destruit Apostolus: posset enim excusationem peccati sui dicere Judaeus: Etsi agam eadem, tamen me Judaeum defendit genus et lex, me gentilem ignorantia. Contra Apostolus, etc. THEOD. Est autem manifestum iis qui sapiunt, quod qui se inique gerunt, divina sententia puniuntur. . Communiter legitur hoc capitulum contra Judaeos et gentiles; potest tamen et specialiter legi contra superciliosum quemlibet Ecclesiae praelatum. Peccas, dum tibi impunitatem promittis, gravius: quia contemnis bonum Dei, et ignoras te contemnere, et hoc facis? Increpatio, quasi diceret: Mirum est. AMBR. Copiosa est bonitas quae multa et multis, etc., usque ad sed ad impunitatem vertit. Sunt enim quidam quibus mala quae agunt displicent, et ducti poenitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis praesumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum aestimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest poenitentia prodesse peccanti. Qui modo illis quos liberat, non reddit, quoniam erga iniquos modo larga est ejus bonitas. In futuro autem reddet mala pro malis, quoniam justus: bona pro malis, quoniam bonus et justus. Tantum mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. GREG. Ad justitiam pertinet, ut nunquam supplicio careant, quorum mens, etc., usque ad aeternaliter puniri hominem. . Ne videatur irasci, et non vindicare: unde tribulatio et angustia. Interim in anima sola ante judicium, post judicium autem ira et indignatio. Quod supra indefinite, ibi: hic universaliter, ut includat Judaeum et gentilem. dicit, quia de incredulo agit anima, pro cujus perfidia arctabitur spirituali poena. AMBR. Judaeum semper anteponit: quia sicut credens honorificentior est propter Abraham, ita diffidens pejus tractandus est, quia promissa patribus refutavit. . etc. Coaequat Judaeum et gentilem in poena et gloria: quia Deus judicat non secundum personas, sed secundum merita: quia utrosque secundum modum peccati damnat. AMBR. Praerogativam generis non sequitur Deus ut suscipiat, causa patrum, diffidentem, vel abjiciat a se, propter indignitatem parentum, credentem, sed unumquemque proprio merito aut remunerat, aut condemnat. AUG. Ideo Apostolus gentiles sine lege dixit, quia Moysi legem scriptam non acceperant, quam se accepisse gloriabantur Judaei. ID. Qui noverunt divina mandata, aufertur ab eis excusatio, etc., usque ad vel additamento propriae voluntatis. Non ut quasi per ignem salvi fiant, ut quidam dicunt, sed prorsus peribunt. Dicit enim Christus quod tolerabilius erit Sodomae in judicio, quam Judaeis in Christum non credentibus. Et item dicit quod excusationem non habebunt de peccato infidelitatis, quia venit et locutus est eis: de quo habent excusationem illi, quibus nec per se nec per suos locutus est, qui tamen non effugient damnationem: quia etc. Leviora tamen passuri quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Nonne sola lex sulvat? Non, quia non facit justos, et hoc est: Non enim pro auditu, sed factores quicunque, quod quidem est per gratiam. id est, qui credunt in Christum, quem lex promisit, quicunque sint, quod non est nisi per gratiam. AUG., lib. de Spir. et lit., c. 26. id est, justi deputabuntur, vel justi fient non qui ante erant factores justificabuntur, quia etiam gentes. etc. Supra dixerat gentilem damnari, si male operaretur; salvari, si bene: sed cum legem non habeat, quasi nesciat quid sit bonum quidve malum, videtur sibi neutrum debere imputari. Contra Apostolus: Etsi non habeat scriptam legem, habet tamen naturalem: qua intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sit malum, vitium quippe contra naturam est, quod utique sanat gratia. Non enim usque adeo in humana anima imago terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omnino deletum est quod ibi per imaginem Dei, cum homo crearetur, impressum est. Proinde vitio sanato per gratiam, naturaliter fiunt ea quae legis sunt. Non quod per naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura: qua gratia in interiori homine renovato lex justitiae rescribitur, quam deleverat culpa. Est fides, quam ultro habent in cordibus, id est, intimo affectu, ubi fides per dilectionem operatur. . etc. Hic Judaeos aggreditur, gravius accusans eos de peccatis, eo quod plura haberent auxilia. . Caecos et in tenebris existentes dicit gentiles, qui et ratione privati caeci sunt; et si quid sciunt, tamen in tenebris sunt. Ut aliis exemplum scientiae legis sis et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicujus libri habent et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit, non tamen habent inde veritatem: quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum: sed Judaeus jactat se habere sensum legis, et scire verum esse sensum illum legis, ita ut aliis scire volentibus sit exemplar. . Inter gentes blasphematur nomen Dei per Judaeos: quia credentibus Judaei suadere nitebantur Christum non esse Deum dicendum. Vel quia olim gentes non animadvertebant Judaeos sibi traditos pro noxis suis, sed idolis suis dabant gloriam de victoria sua, quasi Judaeorum Deum vicissent in Judaeis. Ostendit supra legem non juvare eos, modo circumcisionem non juvare ad obtinendam justitiam. etc. Quia obediendo Deo, signum facit veritatis, dum populus rudis sub timore Dei custoditur. Quaeritur quomodo hic dicit circumcisionem prodesse, cum in sequentibus dicat: Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit? Respondetur: Secundum statum diversorum temporum hoc vult intelligi. Nam secundum statum veteris legis olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spirituali legis observantia, de quo hic. Modo autem, scilicet tempore gratiae, postquam exhibita est veritas, non modo non prodest, sed etiam obest, de quo in sequentibus. Gentilis comparatione sui te, o Judaee, damnabilem ostendit, qui non per naturam, neque per circumcisionem, sed per legem novisti, quod ille per naturam, id est Christum? etc. ORIG. Circumcidere est ex genitali membro, etc., usque ad in quibus non carnis circumcisio, sed legis observatio est. Quasi: bene potest fieri Judaeus gentilis, et gentilis Judaeus, sicut dictum est. Interpretatur qui enim vere credit et recte confitetur, vere est Judaeus. ORIG. Est quae purificat animam, et vitiorum maculas abscindit. AMBR. Laudat Deus credentem, etc., usque ad quod coram hominibus apparebat in opere. AUG. Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni illicita concupiscentia voluntatem: quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adjuvante atque sanante.
Copyright information for VulgGlossa